[279] EPISTOLA LXXIX.

Clarissimo Viro

THEODORO CANTERO,

Viro Consulari,

Ultrajectum.

S.D.

Accepi pridem, Doctissime CANTERE, per tabellarium Chrysostomi Decadem illam, una cum litteris tuis, mihi & interpreti illi FRONTONI DUCAEO juxta gratis. Scripsi interea semel iterumque, sed vereor ut sint redditae, quod non responderis. Habet DUCAEUS mihi gratiam, quod fores ad tuam amicitiam, veluti pararius, aperuerim. Ego vero id libenter praestiti, quod tua ille, mihi crede, & benevolentia & ope, idoneus videatur, moliens nunc omnes Chrysostomi Orationes bilingues notisque illustratas evulgare. Nactus enim nuper e Britannia est Homilias ad populum Antiochenum typis excusas, quod hactenus ignorabamus. Scribit porro: Ad CANTERUM, inquit , mittenda quaedam nuper Amphilochii Iambica ex Nomocanone Photii Ms. exscripseram, & doctissimo CASAUBONO mittenda obtuleram, sed comperi postea edita illa fuisse nomine Gregorii Nazianzeni, ac reperiri Latinis versibus expressa in secunda Billiana editione Pag. MCCCLXIII. idque velim ei significes, nec ullo me officio vinci ab illo permissurum, qui tam honorifice de me sentiat ac loquatur. Homiliam de Circumciseone integram jam fuisse Latinitate donatam & utraque lingua editam Coloniae, didici nuper ex libro Clarissimi FABRI cum Theophylacto in Acta. De Panegyricis nostris sollicitus ne sit; eos enim subjiciam •τοις εις τους ανδριαντας• recognitos & cum aliis codicibus collatos, adjungam & Homilias IX. de poenitentia, sexque de providentia, s eu de fato: nam libri tres de providentia nusquam Graece reperiuntur in manuscriptis . Reliquae omnes Homiliae sunt •απανθισματα• quarum loco paginas notabimus librorum, ex quibus sunt decerptae. Supersunt libri in eodem Tomo V . ut de Sacerdotio, contra Iudaeos, & caeteri, qui facile occurrunt in Bibliothecis excepto illo in Eutropium aram tenentem. Haec FRONTO: cui si gratificari, mi CANTERE, libet, impetra quaeso a D. CAUCHIO Canonico istic Pontium Paulinum cum Ms. collatum, & si operae pretium est variantes Lectiones descriptas ab aliquo, muneri mitte DUCAEO, qui ut Burdigalensis, eum auctorem illustratum edere parat. Audivi & hic e quodam Doctore CAUCHIO haberi quoque istic Sosipatrum Carisium edito illo a FABRITIO & meliorem & auctiorem. Edidit nuper ELIAS PUTSCHIUS uno volumine Grammaticos omnes emendatos in his & CARISIUM: si cui vacabit comparare cum illa Wecheliana editione & quae desiderari videbuntur, communicare nobiscum non gravabitur, fiet cum honorifica ejus mentione. PUTSCHIUS enim qui Notas moliebatur juvenis admodum fato ereptus hinc abiit, quo fere tempore heu LIPSIUS noster Martio mense aspero ac duro. Hic enim ut inaudisti XXIII. Martii ad plures migravit, sibique vivus Epitaphium dictavit: quod e tumulo, si voles, descriptum alias mittam. Tu nos interim amare perge ac juvare, priusquam aliquid humanitus accidat utrisque, pereantque folia recteque cogitata. Indicem in Photium pridem misi Augustam Vindelicorum & spero integer jam apparebit: de quo cum legeris amabo nos moneas candide & doceas. Sic tibi eveniant liberisque quae opto. Antverpiae X. Cal. Augusti MDCVI.

AND. SCHOTTUS tuus.